EMESSA mel. EMISSA

EMESSA mel. EMISSA
EMESSA, mel. EMISSA
Graecis, Ε᾿μεςςα, Ε῎μεσα et Α῎μιςςα, urbs Phoeniciae Litanusiae apud Stephan. περὶ Ε᾿θνικῶν, ubi ab Aureliano Imp. contra Zenobiam de summa rerum pugnatum est, uti docet Flav. Vopisc. in Vita Aureliani. Meminit eius Festus Avienus cum ait:
Urbs mediis Apamea dehinc consurgit in arvis,
Et qua Phoebeam procul incunabula lucem
Prima fovent, Emesae fastigia celsa renident.
Nam diffusa solo latus explicat, ac subit auras
Turribus in caelum nitentibus, incola claris
Cor studiis acuit.
Denique flammicomo devoti pectora Soli
Vitam agitant. Libanus fromdosa cacumina turget,
Et tamen his certant celsi fastigia Templi.
Heic se indit iuxta tellurem glaucus Orontem etc.
Vide Emisa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”